Vetus illi
cupido erat curriculo quadrigarum insistere, nec minus foedum studium cithara
ludicrum in modum canere. concertare equis regium et antiquis ducibus
factitatum memorabat, idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
enimvero cantus Apollini sacros, talique ornatu adstare non modo Graecis in
urbibus, sed Romana apud templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti
poterat, cum Senecae ac Burro visum, ne utraque pervinceret, alterum concedere.
clausumque valle Vaticana spatium, in quo equos regeret, haud promisco
spectaculo. mox ultro vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est
vulgus cupiens voluptatum et, se eodem princeps trahat, laetum. ceterum
evulgatus pudor non satietatum, ut rebantur, sed incitamentum attulit. ratusque
dedecus moliri, si plures foedasset, nobilium familiarum posteros egestate
venales in scaenam deduxit; quos fato perfunctos ne nominatim tradam, maioribus
eorum tribuendum puto. [nam et eius flagitium est, qui pecuniam ob delicta
potius dedit, quam ne delinquerent.] notos quoque equites Romanos operas arenae
promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo, qui iubere potest,
vim necessitatis adfert.
|