Ne tamen
adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in
quos passim nomina data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores
impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem exercerent usque ad
gestus modosque haud viriles. quin et feminae inlustres deformia meditari;
exstructaque apud nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula
et cauponae et posita veno inritamenta luxui. dabantur stipes, quas boni
necessitate, intemperantes gloria consumerent. inde gliscere flagitia et
infamia, nec ulla moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam illa
conluvies. vix artibus honestis pudor retinetur, nedum inter certamina vitiorum
pudicitia aut modestia aut quicquam probi moris reservaretur. postremus ipse
scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus
phonascis. accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus
ac laudans. tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento
Augustianorum, aetate ac robore conspicui, et pars ingenio procaces, alii in
spem potentiae. ii dies ac noctes plausibus personare, formam principis
vocemque deum vocabulis appellantes; quasi per virtutem clari honoratique
agere.
|