Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia
clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus
regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod contra vertit, adeo ut regnum
per centuriones, domus per servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius
Boudicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt; praecipui quique
Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et
propinqui regis inter mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum,
quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem
Trinovantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis
coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam
Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos,
servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine
vitae et spe eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitutum quasi
arx aeternae dominationibus adspiciebatur, delectique sacerdotes specie
religionis omnes fortunas effundebant. nec arduum videbatur exscindere coloniam
nullis munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum
amoenitati prius quam usui consulitur.
|