Inter quae nulla palam causa delapsum
Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum, quasi cederet hostibus. et
feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in
curia eorum auditos, consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in
aestuario Tamesae subversae coloniae; iam Oceanus cruento adspectu, ac labente
aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis
ad metum trahebantur. sed qua procul Svetonius aberat, petivere a Cato Deciano
procuratore auxilium. ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit;
et inerat modica militum manus. tutela templi freti, et impedientibus qui
occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum
praeduxerunt, neque motis senibus et feminis iuventus sola restitit: quasi
media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem
impetu direpta aut incensa sunt: templum, in quo se miles conglobaverat, biduo
obsessum expugnatumque. et victor Britannus, Petillo Ceriali, legato legionis
nonae, in subsidium adventanti obvius, fudit legionem, et quod peditum
interfecit: Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est.
qua clade et odiis provinciae, quam avaritia eius in bellum egerat, trepidus
procurator Catus in Galliam transiit.
|