P. Mario
L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter
egisse memoravi probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque
celebri convivio, dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a Cossutiano
Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat,
maiestatis delatus est. tum primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde
exitium Antistio quam imperatori gloriam quaesitam, ut condemnatum a senatu
intercessione tribunicia morti eximeret. et cum Ostorius nihil audivisse pro
testimonio dixisset, adversis testibus creditum; censuitque Iunius Marullus
consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum. ceteris
inde adsentientibus, Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime
increpito Antistio, non quicquid nocens reus
pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui
statuendum disseruit. carnificem et laqueum pridem abolita, et esse poenas
legibus constitutas, quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia
decernerentur. quin in insula publicatis bonis, quo longius sontem vitam
traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum
futurum.
|