Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem
venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant umeris,
spargunt floribus foroque ac templis statuunt. itur etiam in principis laudes,
repetitum [certamen] venerantium. iamque et Palatium multitudine et clamoribus
complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos
disiecere. mutataque quae per seditionem verterant, et Poppaeae honos repositus
est. quae semper odio, tum et metu atrox, ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut
Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius: non eo loci res
suas agi, ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam
ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae, quae plebis sibi
nomen indiderint, ea in pace ausi, quae vix bello evenirent. arma illa adversus
principem sumpta; ducem tantum defuisse, qui motis rebus facile reperiretur:
omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret, ad cuius nutum absentis
tumultus cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam offensionem? an
quia veram progeniem penatibus Caesarum datura sit? malle populum Romanum
tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus
conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati. iusta
ultione et modicis remediis primos motus consedisse: at si desperent uxorem
Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos.
|