LIBER QUINTUS DECIMUS.
Interea
rex Parthorum Vologaeses, cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam
Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum
fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui foederis
reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione
Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis inligatus. atque illum
ambiguum novus insuper nuntius contumeliae exstimulat: quippe egressus Armenia
Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia
vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant: eo contemptionis
descensum, ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot
per annos inter mancipia habiti. accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes
Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans: iam de Armenia
concessum, proxima trahi; et nisi defendant Parthi, levius servitium apud
Romanos deditis quam captis esse. Tiridates quoque, regni profugus, per
silentium aut modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna imperia
contineri; virorum armorumque faciendum certamen; id in summa fortuna aequius
quod validus, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem
esse.
|