Igitur
commotus his Vologaeses concilium vocat et proximum sibi Tiridaten constituit
atque ita orditur: «hunc ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem
summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae deduxi, qui tertius
potentiae gradus habetur (nam Medos Pacorus ante ceperat), videbarque contra
vetera fratrum odia et certamina familiae nostrae penates rite composuisse.
prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere lacessitam nunc quoque in
exitium suum abrumpunt. non ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam
armis retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui, virtute
corrigam. vestra quidem vis et gloria [in] integro est, addita modestiae fama,
quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur.» simul diademate
caput Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur,
Monaesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandavitque
Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis vires
intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
|