Haec plures ut formidine regis et Corbulonis
minis patrata ac magnifica extollebat. alii occulte pepigisse interpretabantur,
ut omisso utrimque bello et abeunte Vologaese Tigranes quoque Armenia
abscederet. cur enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur deserta
per otium quae bello defenderant? an melius hibernavisse in extrema Cappadocia,
raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma,
ut Vologaeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo meritae tot per
annos gloriae non ultra periculum faceret. nam, ut rettuli, proprium ducem
tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque
aderat, copiis ita divisis, ut quarta et duodecima legiones addita quinta, quae
recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia
Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae miles apud
Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu sociarent partirenturve. sed neque
Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad gloriam erat, si proximus haberetur,
despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas nomine tenus urbium
expugnationes dictitans: se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius
victis impositurum.
|