Ille interritus et parte copiarum apud Syriam
relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et
commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios
petivit. comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum
onusta frumenti, ut simul hostem famemque depelleret. primum e perculsis
Paccium primi pili centurionem obvium habuit, dein plerosque militum; quos
diversas fugae causas obtendentes redire ad signa et clementiam Paeti experiri
monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas legiones adire, hortari;
priorum admonere, novam gloriam ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed
castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si singulis
manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod
illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur, qui adtulissent
salutem et qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et erant quos
pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu
noctuque iter properabant.
|