Memmio Regulo et
Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale
gaudium accepit appelavitque Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento. locus
puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. iam senatus uterum
Poppaeae commendaverat dis votaque publice susceperat, quae multiplicata
exsolutaque. et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad
exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in
solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud
Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa fuere,
quartum intra mensem defuncta infante. rursusque exortae adulationes censentium
honorem divae et pulvinar aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, it
maeroris immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum
effuso, Thraseam prohibitum immoto animo praenuntiam imminentis caedis
contumeliam excepisse. secutam dehinc vocem Caesaris ferunt, qua reconciliatum
se Thraseae apud Senecam iactaverit, ac Senecam Caesari gratulatum. unde gloria
egregiis viris et pericula gliscebant.
|