Nec multo post
omissa in praesens Achaia (causae in incerto fuere) urbem revisit, provincias
Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto
testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac
prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium. illic veneratus deos, cum
Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine
exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit
inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans. vidisse maestos
civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum [itineris] aditurus
esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita
adspectu principis refoveri. ergo ut in privatis necessitudinibus proxima
pignora praevalerent, ita [in re publica] populum Romanum vim plurimam habere
parendumque retinenti. haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum
cupidine et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si abesset,
metuenti. senatus et primores in incerto erant, procul an coram atrocior
haberetur; dehinc, quae natura magnis timoribus, deterius credebant quod
evenerat.
|