Ipse quo fidem
adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia
totaque urbe quasi domo uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere, quas a
Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda
sit. igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem, cui superpositum convivium
navium aliarum tractu moveretur. naves auro et ebore distinctae; remigesqe
exoleti per aetates et scientiam libidinum componebantur. volucres et feras
diversis et terris at animalia maris Oceano abusque petiverat. crepidinibus
stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa, et contra scorta
visebantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et postquam tenebrae
incedebant, quantum iuxta nemoris et circiumiecta tecta consonare cantu et
luminibus clarescere. ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii
reliquerat, quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo
contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum solemnium coniugiorum
denupsisset. inditum imperatori flammeum, missi auspices; dos et genialis torus
et faces nuptiales, cuncta denique spectata, quae etiam in femina nox operit.
|