Ceterum urbis quae domui supererant non, ut
post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis
vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine
ac patefactis areis additisque porticibus, quae frontem insularum protegerent.
eas proticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum
pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis,
finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi
accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi
subvectavissent, onustae rudere decurrerent, aedificiaque ipsa certa sui parte
sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus
impervius est; iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus
locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in
propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris
ambirentur. ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant
tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam
angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore
perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore
aestu ardescere.
|