Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac
metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla
rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos; ac postremum
lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum
Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali initio. erat
navarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter
ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is mulieri olim
cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in
inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem vindictae, si
facultas oreretur, spem dedit posse impelli et plures conciliare: nec leve
auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo apud Puteolos et
Misenum maris usu laetabatur. ergo Epicharis plura; et omnia scelera principis
orditur, neque sancti quidquam manere. sed provisum, quonam modo poenas eversae
rei publicae daret: accingeretur modo navare operam et militum acerrimos ducere
in partes, ac digna pretia exspectaret. nomina tamen coniuratorum reticuit.
unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea, quae audierat, ad Neronem
detulisset. accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus
innisum facile confutavit. sed ipsa in custodia retenta est, suspectante Nerone
haud falsa esse etiam quae vera non probabantur.
|