Sed mirum quam inter diversi generis ordines,
aetates sexus, dites pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, donec proditio
coepit e domo Scaevini. qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale,
dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo
supra rettuli, vetustate obtusum increpans, asperari saxo et in mucronem
ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit. simul adfluentius
solito convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pecunia donati;
atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamvis laetitiam
vagis sermonibus simularet. postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur
sanguis parari iubet idque eundem Milichum monet, sive gnarum coniurationis et
illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum arreptis suspicionibus, ut
plerique tradidere. de consequentibus [consentitur]. nam cum secum servilis
animus praemia perfidiae reptuavit simulque immensa pecunia et potentia
obversabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis memoria.
etenim uxoris quoque consilium adsumpserat, muliebre ac deterius: quippe ultro
metum intentabat, multosque astitisse libertos ac servos, qui eadem viderint:
nihil profuturum unius silientium, at praemia penes unum fore, qui indicio
praevenisset.
|