Non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio
et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam
multiplicatis excubiis semet saepsisset. quin et urbem per manipulos occupatis
moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit. volitabantque
per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites equitesque,
permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis. continua hinc et
vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. atque ubi dicendam ad causam
introissent, non studia tantum erga coniuratos, sed fortuitus sermo et subiti
occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum
super Neronis ac Tigellini saevas percunctationes Faenius quoque Rufus
violenter urgueret, nondum ab indicibus nominatus et quo fidem inscitiae
pararet, atrox adversus socios. idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique, an
inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, renuit infregitque
impetum iam manum ad capulum referentis.
|