Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus
pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se
armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum; dein,
postquam urgebatur, confessionis gloriam amplexus interrogatusque a Nerone,
quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, «oderam te,» inquit. «nec
quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti: odisse coepi, postquam
parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.» ipsa
rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec minus nosci decebat
militaris viri sensus incomptos et validos. nihil in illa coniuratione gravius
auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita
audiendi quae faceret insolens erat. poena Flavi Veianio Nigro tribuno
mandatur. is proximo in agro scrobem effodi iussit, quam Flavus ut humilem et
angustam increpans, circumstantibus militibus, «ne hoc quidem,» inquit, «ex
disciplina.» admonitusque fortiter protendere cervicem, «utinam,» ait «tu tam
fortiter ferias!» et ille multum tremens, cum vix duobus ictibus caput
amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se
dicendo.
|