Paucos
quippe intra dies eodem agmine Annaeus Mela, Cerialis Anicius, Rufrius
Crispinus, C. Petronius cecidere, Mela etCrispinus equites Romani dignitate
senatoria. nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insignibus
donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam exactus accepto iussae
mortis nuntio semet interfecit. Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus,
petitione honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut eques Romanus
consularibus potentia aequaretur; simul adquirendae pecuniae brevius iter
credebat per procurationes administrandis principis negotiis. idem Annaeum
Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo interfecto dum rem
familiarem eius acriter requirit, accusatorem concivit Fabium Romanum, ex
intimis Lucani amicis. mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia
fingitur, adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri adeum iussit,
opibus eius inhians. at Mela, quae tum promptissima mortis via, exolvit venas,
scriptis codicillis quibus grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius
Cossutianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur codicillis, tamquam
de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii
causis, Rufrium autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos
principi. quae composita credebantur de Crispino, quia interfectus erat, de
Ceriale, ut interficeretur. neque enim multo post vim sibi attulit, minore quam
ceteri miseratione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo meminerant.
|