Quin et
illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum;
nuncupationibus votorum non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio
praeditum; numquam pro salute principis aut caelesti voce immolavisse; adsiduum
olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut
adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum ad
coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, privatis potius clientium
negotiis vacavisse. secessionem iam id et partis et, si idem multi audeant,
bellum esse. «ut quondam C. Caesarem» inquit «et M. Catonem, ita nunc te, Nero,
et Thraseam avida discordiarum civitas loquitur. et habet sectatores vel potius
satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque eius
sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent. huic uni
incolumitas tua sine cura, artes sine honore. prospera principis
respuit: etiamne luctibus et doloribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam
divam non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non iurare. spernit
religiones, abrogat leges. diurna populi Romani per provincias, per exercitus
curatius leguntur, ut noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa
instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur dux et auctor. ista
secta Tuberones et Favonios, veteri quoque rei publicae ingrata nomina, genuit.
ut imperium evertant libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam
adgredientur. frustra Cassium amovisti, si gliscere et vigere Brutorum aemulos
passurus es. denique nihil ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum
nobis relinque.» extollit ira promptum Cossutiani animum Nero adicitque
Marcellum Eprium acri eloquentia.
|