Contra qui
opperiendum domi censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere:
subtraheret auris conviciis et probris. non solum Cossutianum aut Eprium ad
scelus promptos: superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ausuri
sint; etiam bonos metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset
infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso Thrasea reo decreturi
patres fuerint. ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari;
multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius
saeviret. proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam
duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat consilio Rusticus Arulenus,
flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus
consulto: nam plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo
non profutura, intercessori exitiosa inciperet. sibi actam aetatem, et tot per
annos continuum vitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et
integra quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali in tempore
capessendae rei publicae iter ingrederetur. ceterum ipse an venire in senatum
deceret meditationi suae reliquit.
|