DIALOGUS DE ORATORIBUS
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum
priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra
potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris
retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti
causidici et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur. Cui
percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, ut aut
de ingeniis nostris male existimandum [sit], si idem adsequi non possumus, aut
de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda
ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset,
quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi. Ita non
ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut quae a praestantissimis viris
et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cum singuli diversas [vel
easdem] sed probabilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi et
ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationibus persequar, servato
ordine disputationis. Neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet,
ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum
ingeniis anteferret.
|