Vixdum finierat
Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius
ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos
esse sermonem, «num parum tempestivus» inquit «interveni secretum consilium et
causae alicuius meditationem tractantibus?» «Minime, minime» inquit Secundus,
«atque adeo vellem maturius intervenisses; delectasset enim te et Apri nostri
accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad causas
agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque
poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.»
«Me vero» inquit «[et] sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum
delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non forensibus
tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi
etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac
litterarum iucundissimum oblectamentum cum vobis, qui ista disputatis,
adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint. Itaque hercule non minus
probari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam componendo spem
hominibus fecisti plurium eius modi librorum, quam in Apro, quod nondum ab scholasticis
controversiis recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more quam veterum
oratorum consumere.»
|