«Magnam» inquit
Secundus «et dignam tractatu quaestionem movisti. Sed quis eam iustius
explicabit quam tu, ad cuius summam eruditionem et praestantissimum ingenium
cura quoque et meditatio accessit?» Et Messalla «aperiam» inquit «cogitationes
meas, si illud a vobis ante impetravero, ut vos quoque sermonem hunc nostrum
adiuvetis.» «Pro duobus» inquit Maternus «promitto: nam et ego et Secundus
exsequemur eas partis, quas intellexerimus te non tam omisisse quam nobis
reliquisse. Aprum enim solere dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis
manifestus est iam dudum in contrarium accingi nec aequo animo perferre hanc
nostram pro antiquorum laude concordiam.» «Non enim» inquit Aper «inauditum et
indefensum sae- culum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari: sed hoc
primum interrogabo, quos vocetis antiquos, quam oratorum aetatem significatione
ista determinetis. Ego enim cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos
intellego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quorum aetas mille
fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit: vos autem Demosthenem et
Hyperidem profertis, quos satis constat Philippi et Alexandri temporibus
floruisse, ita tamen ut utrique superstites essent. Ex quo apparet non multo
pluris quam trecentos annos interesse inter nostram et Demosthenis aetatem.
Quod spatium temporis si ad infirmitatem corporum nostrorum referas, fortasse
longum videatur; si ad naturam saeculorum ac respectum inmensi huius aevi,
perquam breve et in proximo est. Nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est
magnus et verus annus, par quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est,
rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia
nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem
vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem
mense extitisse.
|