Sed
transeo ad Latinos oratores, in quibus non Menenium, ut puto, Agrippam, qui
potest videri antiquus, nostrorum temporum disertis anteponere soletis, sed
Ciceronem et Caesarem et Caelium et Calvum et Brutum et Asinium et Messallam:
quos quid antiquis potius temporibus adscribatis quam nostris, non video. Nam ut de
Cicerone ipso loquar, Hirtio nempe et Pansa consulibus, ut Tiro libertus eius
scribit, septimo idus [Decembris] occisus est, quo anno divus Augustus in locum
Pansae et Hirtii se et Q. Pedium consules suffecit. Statue sex et quinquaginta
annos, quibus mox divus Augustus rem publicam rexit; adice Tiberii tris et
viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis
annos, atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac
sextam iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam
fovet: centum et viginti anni ab interitu Ciceronis in hunc diem colliguntur,
unius hominis aetas. Nam ipse ego in
Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, qua Caesarem
inferentem arma Britanniae arcere litoribus et pellere adgressi sunt. Ita si
eum, qui armatus C. Caesari restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum
aliquod in urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Ciceronem audire
potuit et nostris quoque actionibus interesse. Proximo quidem congiario ipsi
vidistis plerosque senes, qui se a divo quoque Augusto semel atque iterum
accepisse congiarium narrabant. Ex quo colligi potest et Corvinum ab illis et Asinium
audiri potuisse; nam Corvinus in medium usque Augusti principatum, Asinius
paene ad extremum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres
vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere ac velut coniungere
et copulare potuerunt.
|