Nam
quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere
solent, qui usque ad Cassium, quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse
ab illa vetere atqueirecta dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia
litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et
intellectu. Vidit namque, ut paulo ante dicebam, cum condicione temporum et
diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam. facile
perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum
orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret. Iam
vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et
multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud
aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat; quod
si quis odoratus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi suae
insereret, in caelum laudibus ferebatur. Nec mirum; erant enim haec nova et
incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum
placita cognoverant. At hercule pervulgatis iam omnibus, cum vix in cortina
quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non instructus, at certe
imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae
orator fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi et potestate,
non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec
exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe
ultro admonent atque alio transgredientem revocant et festinare se testantur.
|