Quis nunc feret oratorem de infirmitate
valetudinis suae praefantem? Qualia sunt fere principia Corvini. Quis quinque
in Verrem libros exspectabit? Quis de exceptione et formula perpetietur illa
inmensa volumina, quae pro M. Tullio aut Aulo Caecina legimus? Praecurrit hoc tempore
iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sententiarum aut
nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur [dicentem].
Vulgus quoque adsistentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere
laetitiam et pulchritudinem orationis; nec magis perfert in iudiciis tristem et
impexam antiquitatem quam si quis in scaena Roscii aut Turpionis Ambivii
exprimere gestus velit. Iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi,
qui profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, sed etiam referre
domum aliquid inlustre et dignum memoria volunt; traduntque in vicem ac saepe
in colonias ac provincias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi
sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit. Exigitur
enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno
inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. Horum
igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et
ornatior extitit. Neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia ad
auris iudicantium cum voluptate perveniunt. Quid enim, si infirmiora horum
temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis
exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
|