Ad Ciceronem
venio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi vobiscum est. Illi
enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat; nec
ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio. primus enim
excoluit orationem, primus et verbis dilectum adhibuit et compositioni artem, locos
quoque laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in iis
orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam
magis profecerat usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus
esset. Nam priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis: lentus est in
principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus; tarde commovetur,
raro incalescit; pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur. Nihil
excerpere, nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane paries
et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. Ego autem oratorem, sicut
locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem
ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet; non ea solum instrui
supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et
aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat. Quaedam vero
procul arceantur ut iam oblitterata et olentia: nullum sit verbum velut
rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti structura in morem annalium
componantur; fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem,
nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
|