Transeo prima
discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur: nec in auctoribus
cognoscendis nec in evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel hominum
vel temporum satis operae insumitur. Sed expetuntur quos rhetoras vocant;
quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud
maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est
animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum
infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae
exercitationes ipsorum etiam continentur libris. Notus est vobis utique
Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior
commemorationem veterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae
eloquentiae velut quandam educationem refert: se apud Q. Nucium ius civile
didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae
partis penitus hausisse; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in
urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium
varietatem complecteretur. Itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere
licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius
ingenuae artis scientiam ei defuisse. Ille dialecticae subtilitatem, ille
moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat. Ita est enim,
optimi viri, ita: ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum
scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia; neque oratoris vis et
facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed is
est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte
dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium
possit.
|