Hoc sibi illi veteres
persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum
scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus
controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus
implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et
iniusto disputatur; haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia. Nam in
iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus [de utilitate, in
laudationibus] de honestate disserimus, ita [tamen] ut plerumque haec ipsa in
vicem misceantur: de quibus copiose et varie et ornate nemo dicere potest, nisi
qui cognovit naturam humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et
intellectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis numerantur. Ex his
fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel
leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid
sit misericordia et quibus animi motibus concitetur. In his artibus
exercitationibusque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos sive
apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis dicendum habuerit, tenebit
venas animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et
temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito. sunt
apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta concludens
dicendi genus plus fidei meretur: apud hos dedisse operam dialecticae
proficiet. Alios fusa et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis
delectat: ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem
disputationem paratos iam locos. dabunt Academici pugnacitatem, Plato
altitudinem, Xenophon iucunditatem; ne Epicuri quidem et Metrodori honestas
quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit, uti alienum erit
oratori. Neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui
quasdam artis haurire, omnes libare debet. Ideoque et iuris civilis scientiam
veteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur.
Incidunt enim causae, plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia
desideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia requiritur.
|