Nec quisquam
respondeat sufficere, ut ad tempus simplex quiddam et uniforme doceamur. primum
enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum
est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa multarum artium
scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque ubi minime credas, eminet et
excellit. Idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus
intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis
eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur; quem non posse
aliter existere nec extitisse umquam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem
omnibus armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus exierit. Quod
adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque
cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges,
non teneant senatus consulta, ius [huius] civitatis ultro derideant, sapientiae
vero studium et praecepta prudentium penitus reformident. In paucissimos sensus
et angustas sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, ut quae
olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc
circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine
ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. Ergo hanc primam
et praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia antiquorum oratorum
recesserimus. Si testes desiderantur, quos potiores nominabo quam apud Graecos
Demosthenem, quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum
est? Et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit,
id se non rhetorum [officinis], sed Academiae spatiis consecutum. Sunt aliae
causae, magnae et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam
meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi,
quos, si forte haec audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et
philosophiae scientiam tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis
plausisse.»
|