Et Maternus
«mihi quidem» inquit «susceptum a te munus adeo peregisse nondum videris, ut
incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris.
Nam quibus [artibus] instrui veteres oratores soliti sint, dixisti
differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et
fecundissima eorum studia demonstrasti: cetera exspecto, ut quem ad modum ex te
didici, quid aut illi scierint aut nos nesciamus, ita hoc quoque cognoscam,
quibus exercitationibus iuvenes iam et forum ingressuri confirmare et alere
ingenia sua soliti sint. Neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate
et [usu] eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu
videntur.» Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, Messalla quasi
rursus incipiens: «quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis
demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui
erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum. Quamquam ipsis
artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias
res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus
eloquentiae accedat. per quae colligitur eandem esse rationem et percipiendi
quae proferas et proferendi quae perceperis. Sed si cui obscuriora haec
videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe concedet,
instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad eas exercitationes
venturum, quae propriae esse oratorum videntur.
|