Ergo apud
maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica
disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad
eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat. Hunc sectari, hunc
prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in
contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis
interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret. Magnus ex hoc usus,
multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media
luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid
aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi
denique advocati aspernentur. Igitur vera statim et incorrupta eloquentia
imbuebantur; et quamquam unum sequerentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos
in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant; habebantque ipsius populi
diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque vel
probaretur vel displiceret. Ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et
electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii
et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper
novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene [nec male] dicta dissimularentur.
Scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis
subselliis parari quam suis; inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius
corroborari. Atque hercule sub eius modi praeceptoribus iuvenis ille, de quo
loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et
adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non novi
iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi
aures, sive accusationem susceperat sive defensionem, solus statim et unus
cuicumque causae par erat. Nono decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem,
unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et vicesimo Asinius Pollio C. Catonem,
non multum aetate antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt,
quas hodieque cum admiratione legimus.
|