Ergo non
minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne clientulorum loco potius quam
patronorum numerarentur, ne traditae a maioribus necessitudines ad alios
transirent, ne tamquam inertes et non suffecturi honoribus aut non impetrarent
aut impetratos male tuerentur. Nescio an venerint in manus vestras haec vetera,
quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano
contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum
composita et edita sunt. Ex his intellegi
potest Cn. Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque
et oratione valuisse; Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram
procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quemquam
illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecutum. His accedebat
splendor reorum et magnitudo causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae
praestant. Nam
multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an
de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis. Quae mala sicut
non accidere melius est isque optimus civitatis status habendus est, in quo
nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem eloquentiae materiam
subministrabant. Crescit enim cum amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam
claram et inlustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem invenit.
Non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas adversus tutores suos
composuit, nec Ciceronem magnum oratorem P. Quintius defensus aut Licinius
Archias faciunt: Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam
circumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre cives, ut uberem
ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde admoneo, quaestionis
meminerimus sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis
temporibus existit. Quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello
vexari? Pluris tamen bonos proeliatores bella quam pax ferunt. Similis
eloquentiae condicio. Nam quo saepius steterit tamquam in acie quoque pluris et
intulerit ictus et exceperit quoque maiores adversarios acrioresque pugnas sibi
ipsa desumpserit, tanto altior et excelsior et illis nobilitata discriminibus
in ore hominum agit, quorum ea natura est, ut secura velint, [periculosa
mirentur].
|