Parvum et
ridiculum fortasse videbitur quod dicturus sum, dicam tamen, vel ideo ut
rideatur. Quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas,
quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur? Quantum virium detraxisse orationi auditoria et
tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae causae explicantur? Nam quo
modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus,
per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
Ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia
saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum
est. frequenter probationibus et testibus silentium + patronus + indicit. unus
inter haec dicenti aut alter adsistit, et res velut in solitudine agitur.
Oratori autem clamore plausuque opus est et velut quodam theatro; qualia
cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum
coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac
pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet
populus Romanus sua interesse quid iudicaretur. Satis constat C. Cornelium et M.
Scaurum et T. Nilonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et
accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi
studia excitare et incendere potuerint. Itaque hercule eius modi libri extant,
ut ipsi quoque qui egerunt non aliis magis orationibus censeantur.
|