Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
|
|
-71-Ni mihi destinatum foret suum quaeque in
annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus
atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam
Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut
perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam
recentibus veteres et praegravis adflixit: verum has atque alias sontium poenas
in tempore trademus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrippina
matertera erat, petendum a principe ut metus suos senatui fateretur amoverique
sineret. nullam acque Tiberius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam
dissimulationem diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed
mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur,
gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta
coniungere. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |