Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Dialogus de oratoribus IntraText CT - Text |
|
|
-42-Finierat Maternus, cum Messalla: «erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus.» «Fiet» inquit Maternus «postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis rursus conferemus.» ac simul adsurgens et Aprum complexus «Ego» inquit «te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.» «At ego vos rhetoribus et scholasticis» inquit. Cum adrisissent, discessimus. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |