Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Misericordia Dei

IntraText CT - Text

  • Intro
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Intro

MISERICORDIA DEI, qui est Pater reconcilians, in purissimo Beatae Virginis Mariae gremio Verbum carnem sumpsit, ut salvum faceretpopulum suum a peccatis eorum ” (Mt 1,21) atque “ salutis perpetuae tramitemreseraret.(1) Sanctus Ioannes Baptista hanc exprimit missionem cum Iesum ostenditAgnum Dei ”, illum scilicet “ qui tollit peccatum mundi ” (Io 1,29). Etenim universa Christi Praecursoris agendi ratio atque praedicatio est impellens atque ardens ad paenitentiam et conversionem vocatio, cuius signum est baptisma in Iordanis aquis ministratum. Iesus ipse ritum illum paenitentialem subiit (cfr Mt 3,13-17), non quod peccasset, sed quia “ Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari. Ipse iam est “Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io 1,29); iam “baptismumanticipat Suae cruentis Mortis ”.(2) Quam ob rem et ante omnia salus est peccati redemptio, quod Dei amicitiae obstat, et servitutis condicionis liberatio, in qua homo versatur, qui Maligni temptationi succubuit et libertatem filiorum Dei amisit (cfr Rm 8,21).

Christus Apostolis mandavit ut Dei Regnum nuntiarent et Evangelium pro conversione praedicarent (cfr Mc 16,15; Mt 28,18-20). Ipsius Resurrectionis diei vespertino tempore, cum apostolica missio inceptura est, Iesus Apostolis, per Spiritus Sancti virtutem, reconciliandi cum Deo Ecclesiaque peccatores paenitentes dat potestatem: “ Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ” (Io 20,22-23).(3)

Per Ecclesiae historiam ac continuatam eius agendi rationemministerium reconciliationis ” (2 Cor 5,18), sacramentis Baptismatis Paenitentiaeque collatae, sicut pastorale munus se ostendit, quod tale semper vivide perceptum est, idque ex Iesu mandato veluti praecipua sacerdotalis ministerii pars gestum. Paenitentiae sacramenti celebratio saeculorum decursu diversas formas se manifestandi experta est, usque tamen eandem servans fundamentalem structuram, quae necessario, praeter ministri actionem — scilicet Episcopi tantum vel presbyteri, qui iudicat et absolvit, curat et sanat in Christi nominepaenitentis actus complectitur: contritionem, confessionem et satisfactionem.

In apostolicis Litteris quarum titulus Novo millennio ineunte scripsimus: “ Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in Adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia, quae fructus deliberationum generalis sessionis Synodi Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discriminisensus peccati” [...]. Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando ”.(4)

Voluimus ac volumus verbis his animum addere atque eadem opera fratres Episcopos studiose invitare — et per eos universos presbyteros — ut Reconciliationis sacramentum novo impulsu pervulgent, etiam sicut necessitatem germanae caritatis ac verae pastoralis iustitiae,(5) dum illud eis in memoriam revocamus quemque fidelem, interioribus exstantibus debitis dispositionibus, ius habere sacramentale donum personaliter suscipiendi.

Ut paenitentium dispositiones ad obtinendam vel non obtinendam remissionem ac congruam paenitentiam a sacramenti ministro dignosci possint, christifidelis, praeter peccatorum patratorum conscientiam, animi dolorem de illis atque propositum non amplius peccandi,(6) sua peccata confiteatur oportet. Hac ratione declaravit Concilium Tridentinumnecessarium esse iure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia ”.(7) Ecclesia essentialem coniunctionem semper existimavit exsistere inter iudicium, in hoc sacramento sacerdotibus demandatum, atque necessitatem ut paenitentes propria peccata manifestent,(8) praeter impossibilitatis casum. Itaque, cum integra peccatorum gravium confessio ex divina institutione pars sit constitutiva sacramenti, ipsa nullo pacto liberae committitur Pastorum propensioni (dispensationi, interpretationi, loci consuetudinibus, et ita porro). Legitima ecclesiastica auctoritas tantum declarat — id spectantibus disciplinae normisrationes, quibus discernatur vera impossibilitas peccata confitendi ab aliis condicionibus, in quibus impossibilitas est speciosa solum vel alioquin superabilis.

In hodiernis pastoralibus condicionibus, sollicitis plurimorum in Episcopatu Fratrum postulatis occurrentes, consentaneum putamus quasdam canonicas vigentes leges super huius sacramenti celebratione in memoriam revocare, liquidius quasdam partes explicando, ut faveaturin communionis spiritu cum responsabilitate quae est totius Episcopatus(9)aptiori eiusdem administrationi. Agitur ut celebratio illius doni, Ecclesiae a Domino Iesu post resurrectionem concrediti (cfr Io 20,19-23), ad effectum perducatur atque protegatur modo usque fideliore, et idcirco fructuosiore. Id potissimum necessarium videtur eo quod quibusdam in provinciis personalem confessionem deserendi conspicitur proclivitas ac simul licentia adhibendiabsolutionem generalem ” vel “ collectivam ”, ita ut ipsa iam non habeatur veluti quoddam extraordinarium instrumentum pro omnino singularibus condicionibus. Cum proprio arbitratu amplificatur gravis necessitatis(10) condicio, revera sive fidelitas erga divinam sacramenti rationem sive definite confessionis individualis necessitas negleguntur, gravibus spiritali fidelium vitae atque Ecclesiae sanctitati damnis illatis.

Itaque hac de re auditis Congregatione pro Doctrina Fidei, Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum atque Pontificio Consilio de Legum Textibus itemque rogatis sententiam Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Dicasteriis Romanae Curiae Praepositis, confirmantes catholicam doctrinam ad sacramentum Paenitentiae et Reconciliationis attinentem in Catechismo Catholicae Ecclesiae declaratam,(11) Nostro de pastorali officio conscii atque plane scientes huius sacramenti necessitatem efficacitatemque usque vigere, quae sequuntur decernimus:




1) Missale Romanum, Praefatio Adventus I.



2) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 536.



3) Cfr Conc. Oecum.Tridentinum,sess. XIV, De sacramento paenitentiae, can. 3: DS 1703.



4) N. 37: AAS 93 (2001) 292.



5) Cfr CIC, cann. 213 et 843, § 1.



6) Cfr Conc. Oecum. Tridentinum,sess.XIV, Doctrina de sacramento paenitentiae, cap. 4: DS 1676.



7) Ibid., can. 7: DS 1707.



8) Cfr Ibid., cap. 5: DS 1679; Conc. Oecum. Florentinum, Decr. pro Armeniis (22 Novembris 1439): DS 1324.



9) Cfr can. 392; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.27; Decr. de Episcoporum ministerio Christus Dominus, 16.



10) Cfr can. 961, § 1, .



11) Cfr nn. 980-987; 1114-1134; 1420-1498.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License