Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Misericordia Dei

IntraText CT - Text

  • 1
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1. Ordinarii omnes sacramenti Paenitentiae ministros commonefaciant universalem Ecclesiae legem, doctrina catholica hac de re usurpata, haec confirmasse quae sequuntur:

a) “ Individualis et integra confessio atque absolutio unicum constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; solummodo impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest ”.(12)

b) Ideo “ omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum, qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum commodum statutis, accedendi ”.(13)

Omnes porro sacerdotes qui sacramenti Paenitentiae administrandi pollent facultate, semper se pleneque paratos ad id administrandum demonstrent, quotiescumque rationabiliter fideles hoc petant.(14) Haud sollicita voluntas sauciatas oves suscipiendi, immo obviam eis eundi, ut eas ad ovile reducant, dolenter significat pastoralem sensum abesse in illis qui, ordinationis sacerdotalis vi, in se Boni Pastoris effigiem referre debent.




12) Can. 960.



13) Can. 986, § 1.



14) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum ordinis, 13; Ordo Paenitentiae, Praenotanda, n. 10, b, editio typica, 1974.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License