Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Misericordia Dei

IntraText CT - Text

  • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Praeteritarum sub lumine ac contextu normarum, intellegi recteque adhiberi debet absolutio plurium una simul paenitentium, absque praevia confessione individuali, quam can. 961 Codicis Iuris Canonici praescribit. Ipsa enim “ naturam prae se fert exceptionis(18) atque “ generali modo impertiri non potest, nisi:

immineat periculum mortis et tempus non suppetat sacerdoti vel sacerdotibus ad audiendas singulorum paenitentium confessiones;

adsit gravis necessitas, videlicet quando, attento paenitentium numero, confessariorum copia praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones intra congruum tempus, ita ut paenitentes, sine propria culpa, gratia sacramentali aut sacra communione diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt, ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua festivitate aut peregrinatione ”.(19)

De gravi necessitate quae sequuntur clarius dicuntur:

a) Agitur de condicionibus quae obiective extraordinariae occurrunt, ut eae quae in missionis regionibus vel in communitatibus fidelium segregatorum contingere possunt, ubi sacerdos semel vel perraro adesse potest, vel belli condiciones, tempestatum vices similiave rerum adiuncta id sinunt.

b) Binae condiciones canone constitutae, unde gravis emergat necessitas, inter se separari non possunt; quapropter non umquam sufficit sola deficiens facultas excipiendiriteconfessiones singulorumintra congruum tempus ” propter sacerdotum paucitatem; coniungi enim debet haec difficultas cum ea condicione qua paenitentes aliter cogerenturdiucarere sacramentali gratia sine propria culpa. Ante oculos igitur teneantur oportet universae circumstantiae tum paenitentium tum ipsius dioecesis quantum ad pastoralem ordinationem illius pertinet atque habita ratione adiunctorum, in quibus fideles ad Paenitentiae sacramentum accedere possunt.

c) Prima condicio, qua confessiones excipi non possuntrite ”, “ intra congruum tempus ”, solum refertur ad tempus rationabiliter postulatum ad validam dignamque sacramenti essentialem administrationem, qua in re longius pastorale colloquium parum valet quippe quod in occasionem commodiorem differri possit. Hoc rationabiliter consentaneum tempus, quo confessiones excipiantur, de veris opportunitatibus confessarii aut confessariorum dependebit nec non paenitentium ipsorum.

d) Super condicione altera, prudentis erit iudicii aestimare quam longum esse debeat tempus privationis sacramentalis gratiae ut vera inde fiat impossibilitas ad can. 960 normam, cum mortis periculum non imminens est. Tale vero iudicium non prudens est si sensum huius physicae aut moralis impossibilitatis evertit, quemadmodum accidit si verbi causa brevius tempus quam mensis putatur illud secum inferre, ut christifidelisdiuremaneat in tali privatione.

e) Non licet efficere aut sinere ut condiciones alicuius apparentis necessitatis gravis inducantur ex neglecta ordinaria Sacramenti administratione propter haud observatas normas quae superius commemorantur(20) eoque minus ex paenitentium optione generalis absolutionis, tamquam si de communi facultate agatur et aequivalenti duabus ordinariis formis in rituali descriptis.

f) Sola permagna paenitentium multitudo sufficientem non importat necessitatem, non tantum ob aliquam sollemnem festivitatem vel peregrinationem sacram, sed neque propter itinera voluptuaria similesve rationes quae crescenti hominum migrationi adscribuntur.




18) Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 32: AAS 77 (1985) 267.



19) Can. 961, § 1.



20) Cfr supra nn. 1 et 2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License