| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Misericordia Dei IntraText CT - Text |
|
|
|
7. Ad singulorum paenitentium dispositionem quod spectat hoc iterum inculcatur: a) “ Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data valide fruatur, requiritur non tantum ut sit apte dispositus, sed ut insimul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri nequit ”.(22) b) Quantum autem fieri potest, etiam cum proximum mortis instat periculum, fidelibus ipsis “ praemittatur exhortatio ut actum contritionis quisque elicere curet ”.(23) c) Perspicuum est valide recipere non posse absolutionem paenitentes qui in permanenti statu peccati gravis versantur quique suam condicionem mutare non cogitant.
|
22) Can. 962, § 1. 23) Can. 962, § 2. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |