Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Misericordia Dei

IntraText CT - Text

  • 9
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

9. De celebrationis Sacramenti loco ac sede prae oculis haec habeantur:

a) “ Ad sacramentales confessiones excipiendas locus proprius est ecclesia aut oratorium ”,(26) etiamsi patet pastoralis ordinis rationes posse Sacramenti diversis in locis celebrationem suadere;(27)

b) Confessionibus destinata sedes statuitur normis a singulis Episcopalibus Conferentiis editis quae efficient ut collocetur “ in loco patenti ” et instruatur etiam “ crate fixa ” ut et fidelibus liceat et ipsis confessariis ea libere uti.(28)

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et ab hac die servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Quod easdem per Litteras statuimus suapte natura etiam apud venerandas Ecclesias Orientales Catholicas vim habet, secundum congruentes Codicis ipsarum canones.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Aprilis, Dominica in octava Paschae seu de Divina Misericordia, anno Domini bismillesimo altero, Pontificatus Nostri vicesimo quarto. 

IOANNES PAULUS PP.II


 




26) Can 964, § 1.



27) Cfr can. 964, § 3.



28) Cfr can. 964, § 2; Pont.Consilium de Legum Textibus interpretandis, Responsa ad propositum dubium: de loco excipiendi sacramentales confessiones (7 Iulii 1998): AAS 90 (1998) 711.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License