Naso suo profugus mittit tibi,
Flacce, salutem,
mittere rem si quis qua caret ipse potest.
Longus
enim curis vitiatum corpus amaris
non patitur vires languor habere suas.
Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis
et peragit soliti vena tenoris iter.
Os hebes est positaeque movent fastidia mensae
et queror, invisi cum venit hora cibi.
Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer,
nil ibi quod nobis esuriatur erit.
Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
det mihi formosa gnava Iuventa manu,
non tamen exacuet torpens sapor ille palatum
stabit et in stomacho pondus inerte diu.
Haec ego non ausim, cum
sint verissima, cuivis
scribere, delicias ne mala nostra vocet.
Scilicet
is status est, ea rerum forma mearum
deliciis etiam possit ut esse locus!
Delicias illi precor has contingere, si quis
ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus
non alit officio corpus inane suo,
sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
quorum materiam dat locus ipse mihi.
Vix igitur possis visos agnoscere vultus
quoque ierit quaeras qui fuit ante color.
Parvus in exiles sucus mihi pervenit artus
membraque sunt cera pallidiora nova.
Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
scis mihi quam solae paene bibantur aquae.
Non epulis oneror, quarum si tangar amore,
est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
non solet in maestos illa venire toros.
Unda locusque nocent et causa valentior istis,
anxietas animi, quae mihi semper adest.
Haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,
vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
Vos estis fracto tellus non dura phaselo
quamque negant multi vos mihi fertis opem.
Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
Caesaris offensum dum mihi numen erit.
Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
suppliciter vestros quisque rogate deos.
|