Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS I

 

Scaena I. Phaedria-Parmeno

 

PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem
quom accersor ultro? an potius ita me comparem
non perpeti meretricum contumelias?
exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.
PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.
verum si incipies neque pertendes gnaviter
atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,
infecta pace ultro ad eam venies indicans
te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,
peristi: eludet ubi te victum senserit.
proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,
ere: quae res in se neque consilium neque modum
habet ullum, eam consilio regere non potes.
in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,
suspiciones, inimicitiae, indutiae,
bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules
ratione certa facere, nihilo plus agas
quam si des operam ut cum ratione insanias.
et quod nunc tute tecum iratus cogitas
«egon illam, quae illum, quae me, quae non . . ! sine modo,
mori me malim: sentiet qui vir siem»:
haec verba una mehercle falsa lacrimula
quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
ultro supplicium. PH. o indignum facinu'! nunc ego
et illam scelestam esse et me miserum sentio:
et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.
PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas
minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;
et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,
neque praeter quam quas ipse amor molestias
habet addas, et illas quas habet recte feras.
sed eccam ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
nam quod nos capere oportet haec intercipit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL