Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
TH.
Miseram me, vereor ne illud graviu' Phaedria
tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,
quod heri intro missu' non est. PH. totus, Parmeno,
tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:
accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.
TH. quis hic loquitur? ehem tun hic eras, mi Phaedria?
quid
hic stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum
de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?
PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores
aut quia sum apud te primu'. TH. missa istaec face.
PH. quid «missa»? o Thais, Thais, utinam esset mihi
pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,
ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
aut ego istuc abs te factum nihili penderem!
TH. ne crucia te
obsecro, anime mi, <mi> Phaedria.
non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
<eo> feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
PA.
credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.
TH. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia
te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi
hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.
verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
quae vera audivi taceo et contineo optume;
sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:
plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
proin
tu, taceri si vis, vera dicito.
TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam
puellam dono quidam mercator dedit
ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH.
arbitror;
certum non scimu': matri' nomen et patris
dicebat ipsa: patriam et signa cetera
neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
mercator hoc addebat: e praedonibus,
unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.
mater ubi accepit, coepit studiose omnia
docere, educere, ita uti si esset filia.
sororem plerique esse credebant meam.
ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,
abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. qui istuc?
PA. quia
neque tu uno eras contenta neque solus dedit;
nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
TH.
itast; sed sine me pervenire quo volo.
interea miles qui me amare occeperat
in Cariamst profectu'; te interea loci
cognovi. tute scis postilla quam intumum
habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.
PH.
ne hoc quidem tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?
TH. hoc agite, amabo. mater mea illic mortuast
nuper; eiu' frater aliquantum ad remst avidior.
is ubi esse hanc forma videt honesta virginem
et fidibu' scire, pretium sperans ilico
producit, vendit. forte fortuna adfuit
hic meus amicus: emit eam dono mihi
inprudens harum rerum ignaru'que omnium.
is venit: postquam sensit me tecum quoque
rem habere, fingit causas ne det sedulo:
ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
apud me, ac non id metuat, ne, ubi acceperim,
sese relinquam, velle se illam mihi dare;
verum id vereri. sed ego quantum suspicor,
ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?
TH. nil; nam quaesivi. nunc ego eam, mi Phaedria,
multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:
primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem
neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,
cupio aliquos parere amicos beneficio meo.
id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:
sine illum priores partis hosce aliquot dies
apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,
egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.
PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? «parvola
hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis»:
nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:
ego excludor, ille--recipitur. qua gratia?
nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times
quae advectast ne illum talem praeripiat tibi.
TH.
egon id timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
num solus ille dona dat? num ubi meam
benignitatem sensisti in te claudier?
nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia
ancillulam, relictis rebus omnibus
quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
quia solae utuntur is reginae; repperi,
heri minas viginti pro ambobus dedi.
tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
ob haec facta abs te spernor? TH. quid istic, Phaedria?
quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
id fieri posse maxume, verum tamen
potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres
«potius quam te inimicum habeam»! si istuc crederem
sincere dici, quidvis possem perpeti.
PA. labascit victus uno verbo quam cito!
TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco
rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?
ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:
verum ne fiant isti viginti dies.
TH. profecto non plus biduom aut . . PH. «aut» nil
moror.
TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH.
scilicet
faciundumst quod vis. TH. merito te amo, bene facis.
PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
tu,
Parmeno, huc fac illi adducantur. PA. maxume.
PH. in hoc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria,
et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?
cum milite istoc praesens absens ut sies;
dies noctesque me ames, me desideres,
me somnies, me exspectes, de me cogites,
me speres, me te oblectes, mecum tota sis:
meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.--
TH. me miseram, forsitan hic mihi parvam habeat fidem
atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio
neque me finxisse falsi quicquam neque meo
cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.
et quidquid huiu' feci causa virginis
feci; nam me eiu' fratrem spero propemodum
iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
et is hodie venturum ad me constituit domum.
concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.