Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
PH. Fac, ita ut iussi,
deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.
PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH.
satine hoc mandatumst tibi? PA. ah
rogitare, quasi difficile sit!
utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria,
quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;
ne istuc tam iniquo patiare animo. PA. minime: qui
effectum dabo.
sed numquid aliud imperas?
PH. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et istum
aemulum,
quod poteris, ab ea pellito.
PA. memini, tam etsi nullu' moneas. PH. ego rus
ibo atque ibi manebo.
PA.
censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me
obfirmare et
perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;
nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
PH. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut
dormiam.
PA. vigilabi' lassus: hoc plus facies. PH. abi,
nil dicis, Parmeno.
eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo.
tandem
non ego illam caream, si sit opu', vel totum triduom? PA. hui
univorsum triduom? vide quid agas. PH. stat sententia.--
PA. di boni, quid hoc morbist? adeon homines inmutarier
ex amore ut non cognoscas eundem esse! hoc nemo fuit
minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens.
sed quis hic est qui huc pergit? attat hic quidem est parasitus
Gnatho
militis: ducit secum una virginem dono huic. papae
facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
cum meo decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.