Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
GN.
Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens
quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:
conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona:
video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. «oh
quid istuc» inquam «ornatist?» «quoniam miser quod habui
perdidi, em
quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt.»
hic ego illum contempsi prae me: «quid homo» inquam
«ignavissime?
itan parasti te ut spes nulla relicua in te siet tibi?
simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco?
qui color nitor vestitu', quae habitudost corporis!
omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit
tamen.»
«at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
possum.» «quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via.
olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius:
hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.
est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt
nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,
sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul.
quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;
negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi
omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus.»
PA.
scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi
advenimus,
concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,
cetarii lanii coqui fartores piscatores,
quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:
salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.
ille ubi miser famelicus videt mi esse tantum honorem et
tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,
si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis
vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.
PA. viden otium et cibu' quid facit alienu'? GN. sed ego cesso
ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?
sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video,
rivali' servom: salva resest. nimirum hic homines frigent.
nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere
arbitrantur
suam Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem
summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN.
video.
num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN.
credo; at numquid aliud?
PA. qui dum? GN. quia tristi's. PA. nil
quidem. GN. ne sis; sed quid videtur
hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro
hominem. PA. ut falsus animist!
GN. quam hoc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? PA.
hoc nunc dicis
eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.
GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam
ne sursum deorsum cursites neve usque ad lucem vigiles.
ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo
amicos. PA. laudo.
GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras.
PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi
operae: fac ut admittar
ad illam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam
ducis.
GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine
biduom hoc praetereat:
qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus,
ne tu istas faxo calcibus saepe insultabi' frustra.
GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic
relictu's custos,
nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat?--
sed video erilem filium minorem huc advenire.
miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.