Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Thais-Thraso-Gnatho-Parmeno-Pythias

 

TH. Audire vocem visa sum modo militis.
atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea,
meum savium, quid agitur? ecquid nos amas
de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit
principium adveniens! TH. plurimum merito tuo.
GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum:
ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror.
PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
ituran, Thais, quopiam es? TH. ehem Parmeno:
bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hunc non vides?
PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi
a Phaedria. THR. quid stamu'? quor non imus hinc?
PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
dare huic quae volumu', convenire et conloqui.
THR. perpulchra credo dona aut nostri similia.
PA. res indicabit. heus iubete istos foras
exire, quos iussi, ocius. procede tu huc:
ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae.
GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,
quam liberali facie, quam aetate integra!
TH. ita me di ament, honestust. PA. quid tu ais, Gnatho?
numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso?
tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,
fac in palaestra, in musicis: quae liberum
scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
THR. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . .
PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat
te vivere et sua causa excludi ceteros,
neque pugnas narrat neque cicatrices suas
ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur.
THR. adparet servom hunc esse domini pauperis
miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio,
qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PA. tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto
homines; nam qui huic animum adsentari induxeris,
e flamma petere te cibum posse arbitror.
THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo
simul imperabo: poste continuo exeo.
THR. ego hinc abeo: tu istanc opperire. PA. haud convenit
una ire cum amica imperatorem in via.
THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo;
et illud de Rhodio dictum quom in mentem venit.
sed Thais exit. THR. abi prae, curre, ut sint domi
parata. GN. fiat.-- TH. diligenter, Pythias,
fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,
ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,
ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.
PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere?
ehem curate istam diligenter virginem:
domi adsiti' facite. THR. eamu'. TH. vos me sequimini.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL