Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena III. Chremes-Pythias

 

CH. Profecto quanto mage magisque cogito,
nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:
ita me ab ea astute video labefactarier,
iam tum quom primum iussit me ad se accersier.
roget quis «quid [rei] tibi cum illa?» ne noram quidem.
ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
ait rem divinam fecisse [se] et rem seriam
velle agere mecum. iam tum erat suspicio
dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere
mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
mihi et mater mortui essent. dico, iamdiu.
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
credo <ei> placere hoc: sperat se a me avellere.
postremo, ecqua inde parva periisset soror;
ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;
ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
nisi si illa forte quae olim periit parvola
soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
verum ea si vivit annos natast sedecim,
non maior: Thai' quam ego sum maiusculast.
misit porro orare ut venirem serio.
aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic?
ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!
CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo
te orabat opere ut cras redires. CH. rus eo.
PY. fac amabo. CH. non possum, inquam. PY. at tu apud nos hic mane
dum redeat ipsa. CH. nil minus. PY. quor, mi Chremes?
CH. malam rem hinc ibi'? PY. si istuc ita certumst tibi,
amabo ut illuc transeas ubi illast. CH. eo.
PY. abi, Dorias, cito hunc deduce ad militem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL