Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
Ita
me di ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera,
nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.
nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut illum admitti iubeat: ill' continuo irasci,
neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.
id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat
de sorore eius indicare ad eam rem tempu' non erat.
invitat tristi': mansit. ibi illa cum illo sermonem ilico;
miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
voluit facere contra huic aegre: «heus» inquit «puere, Pamphilam
accerse ut delectet hic nos.» illa [exclamat] «minime gentium:
in convivium illam?» miles tendere: inde ad iurgium.
interea
aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
hoc
est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.